dimarts, 20 de gener del 2009

CAESAR,De bello Gallico, II, 12


Postridie eius diei, Caesar, priusquam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit et magno itinere confecto, ad oppidum Noviodunum contendit. Id ex itinere oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat,propter latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentibus expugnare non potuit.